- CYLINDER Crystallinus
- CYLINDER Crystallinusin Musaeo Kircheriano: in quo experimentô hydrotechnicô in aqua, eodem Cylindrô contentâ, varia iocantis naturae spectacula exhibentur. Est hoc Cylindricum vas crystallinum, ad unum palmum cum dimidio longum, ad duas uncias in diametro latum; ab inferiori basi ad collum excurrens; ad collum vero tantum restringitur, quantum latitudo pollicis humani aut indicis digiti requirit: dein ex vitro seu smalto variae hominum aut animalium figurae seu globuli fieri curantur intus cavi, diversosque levitatis gradus obtinentes, quorum pedes tenui foraminulo pervii sunt. Hae figurae rite confectae tubo aquâ repleto immittuntur; tum orificio tubi pollice aut digito immisso si prematur aqua, derepente totum imaginum agmen, tamquam fulmine disiectum, ad fundum labitur. Et quidem graviores velocius, leviores tardius, quarum hae senilem impotentiam, illae iuvenilem promptitudinem imitantur. Quod si pressio remittatur, denuo ascendunt, velocitate corporis moli correspondente etc. Unde facile colligere est, quam exiguô negotiô historicae expressiones, aut mysteriorum repraesentationes in simili vitrea scena repraesentari possint. Georg. de Sepibus in Collegii Romani Societatis Iesu Musaeo. p. 14. Coeterum Cylindri, apud Plinium, l. 37. c. 5. ubi de Beryllis: Indi mire gaudent longitudine eorum, solosque gemmarum esse praedicant, qui carere aurô malint, ob id perforatos elephantorum setis religant. Et mox, de Europaeis, Cylindros ex üs facere malunt quam gemmas, quoniam est summa commendatio in longitudine: Lapides sunt longiores ac rotundi manu facti; quibus gemmas opponit, h. e. σφραγὶδας, aut amulorum signacula, quae non in longitudinem caedebantur, sed ovali ferme fiebant figurâ. Sic ex uno cylindro plures gemmae fieri poterant. Qui autem cylindros ex beryllis faciebant, duox umbones cylindri, h. e. ambo capita, ex auro comprehendebant: quod non faciebant nisi in optimis beryllis, quos perforandos non esse inter Europaeos et Asianos conveniebat, cum Indis placeret perforari et sine auro gestari, tamquam qui sic gratiores essent. Meminit Cylindrorum et Tertullian. de Habitu Mul. Latent in circulis smaragdi et Cylindros vaginae suae solus gladius sub sinu novit. Plin. quoque l. 37. c. 6. idem de sardonyche. Has Indis non habitas in honore Zenothemis scribit; tantae alias magnitudinis, ut inde capulos factitarent. Etenim constat --- placuisse in nostro orbe initio, quoniam solae prope gemmarum scalptae ceram non auserant. Vide Salmas. ad Solin. p. 1107. et seqq. nec non supra, in voce Beryllus: De κυλίνδροις vero caveraum, in Amphitheatris, uti Basilius vocat, infra ubi de Repagulis, item Rutulis. Nec omittendum, cylindri exemplum, quô Fati cum libero Arbitrio convenientiam egregie illustrat Chrysippus, apud A. Gellium, Noct. Attic. l. 6. c. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.